Si quis eris lector nugarum forte mearum,
Nostra vel ignoto Musa dicata tibi es.
Hoc satius duxi, quam longo carmine amusos
Affari et surdis obstrepere auriculis.
Quis contra sannas igitur me muniet heros?
Scriptorem insulsum, qualem ego me esse scio.
Non Aiax clipeo, non texerit aegide Pallas,
Quo minus e nasis pendeat indomitis.
ELEGIA I, 1
Non me si modo sum, Musae fecere poetam,
Nec memini Aoniae rupis adisse specus.
Solus amor docuit blandos me fingere versus,
Et canere antiquo consona Callimacho.
Ille deus segnes animos et inertia corda,
Ingenium torpens excitat ille deus.
Quid nisi cornigeras deses pavisse iuvencas
Dicitur Idaeis vallibus ante Paris?
Ut semel incaluit peregrino captus amore,
Deseruit silvas deseruitque boves.
Et classem instruxit vastique per aequora ponti
Longinqua Eurotae navit ad usque vada.
Nec prius armifera cessit Lacedaemone, quam te
Deluso raperet, Tyndari pulchra, viro.
Tum quoque, cum Phrygios vastaret Graecia campos,
Fortem illum e medio sustulit Aeacidem.
Aeacidem, celsae qui circum moenia Troiae
Traxerat Haemoniis Hectora nuper equis.
Non love nata quidem est, sed forma Heroidas aequat,
Quae torpere meum non sinit ingenium.
Illa mihi tantum consuetas praebeat aures,
Alter ego Amphion, et Linus alter ero.
Nec vero promptum est mihi dicere, quam bene clava,
Conveniantve humeris Gnosia tela meis.
Illa tamen iubeat, saevas ego strenuus hydras,
Ilicet audaces aggrediarque feras.
Et mala Hesperio rapiam servata draconi,
Et tria Tartarei colla domabo canis,
Tu patriae exernplo fines tutare paterno,
Christophore, Arctoi spesque decusque soli.
Invictoque animo testare et fortibus ausis
Illius patris sanguine te esse satum,
Qui Starodubaeas evertit funditus arces,
Qui vicit Dacos, perdomuitque Scythas.
Me crudelis amor invicta compede vinxit,
Et dominae duro tradidit imperio.
Illius praescripto agitur mihi noxque diesque,
Hinc bona dependent, hinc mea cuncta mala.
At vos, carminibus quicunque putastis amorem,
Et magicis solvi posse veneficiis:
Huc omnes herbas, huc omnia ferte venena,
Quae Pindus, quae Othrys, quaeque habet altus Eryx.
Tam formosa mihi nisi desinat illa videri,
Nil herbae, nil me vestra venena iuvent.
ELEGIA I, 6
Nemo meo certet, quantumvis Croesus, amori,
Quantumvis lato nobilis imperio.
Qualis enim, certamen equis ineuntibus ingens,
Sedit in externis Hippodameia rotis;
Qualis erat, pro qua cum semiferis Centauris
Impigras Lapithae conseruere manus:
Aut quae mortali Phoebum pugnare marito
Eveni ripas impulit ad patrias;
Aut quarum causa nunc fulvum luppiter aurum,
Nunc speciem tauri, nunc imitatus avem est:
Omnibus iis forma conferri Lydia digna est,
Et potius vincat, quam superata cadat.
Ora nivem referunt, aurum coma, lumina stellas,
Ipsa ingens priscas aequat honore deas,
Et sive incessit risitve locutave quidquam est,
Praecinctam balteo Cypridis esse putes.
Femineas artes a Pallade docta videtur,
Et nihil est, quod non levi imitetur acu.
Pieridum cantu nulla est, quae gaudeat aeque,
Femina Parrhasii nata sub axe poli.
Sirenam credas cantare, ubi voce canora
Miscuit Orpheae dulcia verba lyrae.
Omnes ex animo penitus iam deleo formas,
Diversis memini quas stupuisse locis
Huic, si quid blandum spirant mea carmina, debent,
Huic latia atque recens Slavica Musa canit.
Haec, ubi me niveis arcte est complexa lacertis,
Et gremio sedit non aliena meo,
Tum videor curru populorum victor ebumo
Aurea Tarpei scandere templa lovis.
Tunc ego Pactoli rutilas lego dives arenas,
Tunc Arabum messes arvaque odora meto.
Hunc utinam servet semper Cytherea tenorem,
Et regna in nostrum cui dedit ipsa caput.
Hac ego placata vel maxima spernere possum
Imperia et priscus non cupio esse Midas.
At rosa suave rubens spinis armatur acutis,
Mellaque item pugnax dulcia servat apis.
Nec male sanus Amor curis vacat: ille beatus
Quem minimis urges, saeve Cupido, malis.
Proice letiferas, puer invidiose, sagittas,
Asperaque in populum ne gere corda tuum.
Sit satis irata modice illacrimare puella,
Sit satis ingenita de levitate queri.
Ingratas pulsare fores, aditumque negari,
Illa mihi mortis suspicio instar erit.
Omnia perpetiar: modo spes, o Lydia, nobis
Omnis placandae ne sit adempta tui.
ELEGIA III, 1
Rursus ad arma redis pharetrati mater Amoris,
Nulla tibi mecum pax diuturna placet.
Vix bene convaluit primo de vulnere pectus,
En iterum saevus cor mihi fixit amor.
Parce, precor, primae ludum revocare iuventae,
Insanisse semel sit, Cytherea, satis.
Non ego, dum lucem cristatus provocet ales,
Aptus ad occlusas iam vigilare fores.
Calcibus aut crebris inimicos trudere postes,
Et nunc blanditias, nunc adhibere minas.
Haec fieri potuere olim, maturior aetas
His alios rnores postulat et studia.
Ecce parat bellum Riphaeis flebile Moschis,
Et pia pro sociis Rex meus arma movet.
Flos illum Arctoae pubis comitatur euntem,
Sub pedibusque virum conscia mugit humus.
Iamne tibi ad liquidas commissa Borysthenis undas
Exciderant animo proelia, Mosche ferox?
Nec Starodubeas meministi, perdite, clades:
Atqui putris adhuc ossibus albet humus.
Flecte pedem retro, si quid sapis, ille tibi idem,
A quo iam toties victus es, hostis adest.
Nec numero confide aut turbae ductor inerti,
Fortis quaerenda est, non numerosa manus.
At mihi nil opus est externum quaerere bellum,
Intus adest hostis, qui mea corda ferit.
Hic male defendit clipeus, male tela, male enses,
Nec prosunt vires nec ratio ulla fugae est.
Tu tamen, o pro qua bellum gerit ipsa Dione,
Pasiphile, paci non inimica veni!
Non ego sum ex illis qui dum potiantur amore,
Fallendos adhibent in sua vota deos.
Fraus mihi nulla placet; falso periuria amantum,
lactatur surda negligere aure deus.
Tu mihi, si tantum non dedignaris amari,
Usque ad supremos cura futura rogos.
Tu domui praesis, tibi res mea serviat uni,
Quantulacumque quidem est, serviat illa tibi.
Naviget alter Athon, pedibus mare calcet equorum,
Ebibat et fluvios, si libet, et maria.
Dummodo tu faveas, dum sit tibi mutua nostri
Cura, nihil regum splendida sceptra moror.
Tecum nec duro glebas invertere aratro,
Nec grave pascentes sit comitare greges.
Quid me perpetuis iuvat empta pecunia curis ?
Aut quid Erythraeo concha reperta salo?
Sollicitis animis auri vis nulla medetur,
Omniaque incerto fors levis orbe rotat.
Tecum, Pasiphile, liceat mihi vivere et olim
In gremio vitam deposuisse tuo.
ELEGIA III, 13
Musa, relinquamus ripas Anienis amoenas,
In sua me pridem Carpatus antra vocat.
Sarmatiamque iubet patriis ornare Camoenis,
Si qua modo a nostro carmine fama venit.
Illam Lasciades spoliis meus ornet opimis,
Cumque Scythis nullo foedere bella gerat.
Spes nostra in calamo est Heliconiadumque favore,
Haec spolia, hic meus est currus et arma mea.
Nec primus rupes illas peto: Reius eandem
Institit ante viam nec renuente Deo.
Et meruit laudem, seu parvum fleret loseph
Leto fraterna pene datum invidia.
Sive Palingenii exemplum Musamque secutus,
Quid deceat caneret dedeceatque viros.
Concinit acceptos superis Tricessius hymnos,
Linguarum praestans cognitione trium
Et quae de mundi perscripsit origine Moses,
Ignota esse suae non patitur patriae.
Laude sua neque Gornicium fraudavero; namque hic
Orphaea fingit carmina digna lyra
Germanosque canit magno certamine victos,
Commitens lyricis Martia bella modis.
Me quoque paulatim vestigia vestra secutum,
Vatibus annumeret Sarmatis ora suis.
Si mea nec livor, levis aut fiducia pennae,
Sed patriae dulcis pectora versat amor,
Tum tu aspirantem non segnis ad otia vitae
Myscovi, monitis parce tenere tuis.
Sed sine, quod reliquum est mihi temporis, exigere inter
Socraticas lauros Pieridesque meas.
Nil magnum affecto nec spe mihi blandior ulla,
Parva seges satis est fonsque perennis aquae.
Qui sectantur opes, penetrent in viscera terrae
Aut ratibus curvis Indica regna petant.
Me iuvat immensi rationem inquirere mundi,
Cursusque astrorum perdidicisse vagos.
Cur sol praecipitet gelidae sub tempora brumae,
Nox contra lentis pigra feratur equis?
Cur nunc exilis nunc pleno appareat orbe
Cynthia, quid stinguat lumina magna poli?
Quid generet nubes liquidosque in nubibus imbres,
Quodque coruscanti fulmen ab axe venit?
Unde coloratus, caelum qui dividit, arcus,
Unde aquilo aut eurus, qui maria alta domant?
Quae vis commoveat terras aut aequoris aestus,
Fontibus et fluviis unde perennis aqua?
Quo post fata animae migrent? Sit Tantalus usquam
Arida quem medio torreat amne sitis?
Denique sit ne aeterna corusci haec machina coeli
An cuncta ad primum sunt reditura chaos?
Haec me vita manet, nisi quis deus obstet: avaros
Aurea non aegre flumina habere sinam.
FORICOENIA
AD PETRUM MYSCOVIUM
Qui coenare domi Musas adeoque poetam
Ipsum, Myscovi non reticende, vetas,
Accipe iure tuis foricoenia debita mensis,
Non Aganippaeo fonte sed hausta cado.
Haec mihi, dum violae regnant, dum pocula spumant,
Corniger occulta dictat in aure deus.
Queis horam neque tu meliorem impende legendis:
Inter vina volunt ebria scripta legi.
AD SODALES
Hic, o amici,
Dum patiuntur
Fata, bibendum est.
Nulla apud Orcum
Vinea floret;
Nulla Lyaeo
Dolia fervent.
Flumina tristi
Sulfure manant,
Pallida ripas
Taxus inumbrat.
Hic, o amici,
Hic et amandum est;
Nam simul atque
Ruperit atrox
Stamina Clotho,
Te Crocali et te
Phylli relicta,
Per Styga nigro
Lintre feremur;
Haud nebularum
Absimiles, quas
Aequore surgens
Dissipat Eurus.
AD PETRUM ROYZIUM
Ultima te produxit Iberia, docte Royzi,
Erudiit Latium, Sarmatis ora fovet.
Nec gens ulla adeo est a nobis dissita, quo non
Ingenii penetret fama secunda tui.
Ni prior hoc alter voluisset nomine dici,
Mundanum civem dicere te poteram.
IN IMAGINEM SUAM
Talis eram, cum me lento torqueret amore
Decantata meis Lydia carminibus.
Pictorem metui, cum vultum pingere vellet,
Ne gemitus una pingeret ille meos.
(ODE II). IN DEOS FALSOS
Aetas prisca virum divitias lovem,
Vires Latoidem corporis integras,
Formae munera alumnam
Vasti credidit aequoris
Largiri Venerem: cor sapientia
Praestans atque animum consilii uberem
Aspirare putarunt
Matris Pallada nesciam:
Arma interque tubas Martis erat dare
Pectusque intrepidum vimque animo parem;
Quassas Tyndaridarum
Servare in pelago rates.
Horum ne umbra quidem est nunc reliqua omnium
Fallaces deos fictaque numina
Caeco condidit Orco
Tempus cuncta redarguens.
At tu, magne parens orbis et arbiter
Naturae, veluti principio cares,
Sic expers quoque finis
Vives omnia secula.
Te nos non pecudum sanguine, sed prece
Casta prosequimur cordeque simplice:
Tu placatus amicis
Adversa omnia mollies.
(ODE IV). AD CONCORDIAM
Diva, quae coetus hominum et calentes
Temperas iras animosque nectis,
Et procul caecum removes cruenti
Martis amoreni.
Qua nihil terris melius tuendis
Est datum, o Concordia, dulce amoris
Caelitum pignus, veniens remotis
Aetheris oris.
Te fides circum niveisque plaudit
Caritas pennis: tua pax alumna est,
Et coloratis opulentia ardens
Tempora gemmis.
Te novis matres cupidae maritis
Invocant, clauso simulatque Olympo
Vesper est exortus Hymenque blandos
Iunxit amantes.
Te pater natis metuens relictis
Sedulo inculcat, tua roris instar
Gratia est humore novas alentis
Iugiter herbas.
Tu vagos silvis homines profundis
Prima deduxti, tibi moenia altarum
Urbium accepta et ferimus sacrarum
Foedera legum.
Tu salus rerum, dea, publicarum,
Sola casuris inimica regnis
Fata propulsas, tribuisque longam
Prospera vitam.
Nulla vis tecum est metuenda, nullus
Hostium insultus; sine te, duello
Tuta ab externo, propriis labascunt
Imperia armis.
O dea, o caeli decus, o bonorum
Proma, Fortuna facilis Polonum
Respice adversa populique caecos
Comprime motus.
Arma fraternique avidum cruoris
In truces ferrum potius Tatarros
Verteque in Turcas veterumque clades
Vindica avorum.
*Wg wyd. J. Kochanowski, Dzieła wszystkie. Wydanie pomnikowe, Warszawa 1884, t. 3.